

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 9
Petite et dabitur vobis.Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine taedio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit.Omnis enim qui petit accipit.Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quaesierit, petierit et pulsaverit.